- JUDEX
- I.JUDEXapud mediae aetatis Scriptores vatie sumitur. Sic enim vocantur Consules, apud Hier. in Chron. Magnates, Comites, Proceres, vel Senatores, apud Iornand. de Regnor. success. Isid. Pacens. in Chron. Aerâ 754. Anastas. passim. Alios. Legis Doctores, qui Comitibus suberant, et asside bant in iudiciis, in l. Baiwar. t. 2. c. 15. §. 2. Porro Romae sic dicebantur, qui de controversiis et litibus Pop. Rom. cognoscebant, quorum primus Primicerius Iudicum appellatus est, teste Pavinio, et Bennone Hist. Greg. VII. In Comitatu Provinciae Iudices maiores nominati Iudices Supremi, antequam erectum esset Aquense Parlamentum, quorum seriem ex Schedis Peirescianis, exhibet in Gloss. suo C. du Fresne. Apud Arragonenses Iudex medius dictus est, in quo Regiae potestatis temperatio inerat, ut ait Hier. Blanca. Ab illo Magistratus Iustniae Arragonum dimanavit, adeo ut idem ipse sit intermedius Iudex a Suprarbiensibus olim constitutus, qui postea Iustitia maior; quandoque etiam, quod ab ipso Rege crearetur, Iustitia Domint Regis; etiam Iustitia in Caesaraugusta nonnumquam, quod in ea urbe iudicium exerceret; ac Iustitia Arragonum tandem, ipsius regni nomen assumens appellatus est. Vide infra in voce Iustitia. Hispani, Iudices nuncupârunt supremos suos Gubernatores ac Principes, teste Lucâ Tudensi Aerâ 961. Praesertim vero sic dicti leguntur Reguli Sardiniae, Calaritani sc. et Arboreenses Toparchae, eorumque dominia Iudicatûs, uri praefatus Auctor docet, ex Chronicis Pisanis A. C. 1165. et Ep. B. Marchionissae Massae et Iudicatissae Calaritanae et Arboreensis, in Regesto Honorii III. l. 1. etiam Israelis et Castellae Regna, a Iudicibus coepisse, ut de prioribus mox videbimus, et Athanaricum, qui Gothis imperavit sub Valente Imp. Regis nomine repudiato, Iudicis usurpâlle, ex Themistio addens. Imo nomine hoc appellatos fuisse invenio omnes, qui a fabrilibus vilioris exercitii opificiis temperantes, sive Magistratibus adminstrands, sive contrahenrium adstipulandis conventronibus, sive ipsi dicendo interpretandove iuri erant dediti, verba sunt Fl. Blondi Dec. 2. l. 1. ubi referentem Bibliothecarium Carolo Romam venienti, a Pontifice, inter alios, obviam missa esse Iudicum triginta milia, miratur, apud Macros Fratres in Hierol. ubi eriam aliquid de Iudicibus S. Palatii, sicut de variis aliis Iudicum generibus videndus C. du Fresne ubi supra: de Iudicum vero apud Francos salario dicemus infra aliquid in voce Species. Hinc Iudiciariae naves, de quibus infra aliquid, ubi de Lusoriis.II.JUDEXcogn. Vettii, apud Suet. Caes. c. 21.III.JUDEXex moribus apud Noachidas receptis, femina esse non poterat, iuxta Hebraeorum Magistros: quibus Iuris Caesarei conditores suffragantur, quo et Mulieres et Servi impediuntur, ne Iudides fiant, l. 12. cum Praet. §. 2 D. tit. de Iudiciis. Quod tam in Orientis quam Occidentis Iure Caesareo; imo et Canonico s. Pontificio obtinuisse, videmus. Quo faciunt, quae hac de re occurrunt, cum apud Iuris Canonici in Oriente auctores, tum in legibus Hispanis, aliisque e Caesareis desumptis. Imo, ubi leges adeo diserte ea de re non habentur, mores plerumque, velut ex intervallo hoc vetustissimo derivati, inole vêre, ut iudiciis non praeficiantur feminae. Non tamen eo quod ius sive divinum sive naturale huiusmodi quid praecipiat, s. ob intellectûs defectum, sed ob earum honestatis privilegium, cum indecorum nimis foret eas litibus forensibus inter viros commisceri. Sed vero mos hic perquam varie temperatus est, per omnia saecula, gentes omnes. Etiam Caesareis Rescriptis pro re nata aliter arque aliter se res habuit: Et Patrimonit munera (qualiacumque, inter quae etiam Iudicandi haud raro reperitur) necesse est feminis in locis quibus possident sustinere, verba sunt Phil. Imp. Ac de more adverso, sc. de feminis et consultationibus et Iudiciis publicis, pariter atque maribus, admissis, ram apud vett. Gallos, Graecos, Germanos, Britannos, alios; quam recentiores, apud quos dignitatibus etiam Regiis aliisque inde effluere solitis exornari eas frequentissium est, consule Andr. Tiraquell. ad LL. Connub. Alphorisum de Azevedo ad Recopilat. 3. tit. 9. §. 20. Bened. Aegid. de Iure et Priv. Honestatis Art. 2. alios. Quod vero ad viros, qpud Noachidas, adeoque per intervallum illud temporis, quod a Noacho ad Mosem defluxit, Iudiciis praeficiendos spectar, praeter insignes dotes, ad quas Iethor alludit Exodi c. 18. v. 21. et ordinarium officii titulum Gap desc: Hebrew ac Dunim et Shophtim, i. e. Iudices, singulari dignitatis titulo fruebantur, qui erat Zeken, i. e. Presbyter s. Senior; non quod ii solum sic nominati, sed quod eorum nullus esset, qui aut ante utpote e Presbyterorum coetu, aur ex ipsa cooptatione s. constitutione in praefecturam Iuridicam, titulo eodem non frueretur. Sic enim et apud exteras gentes, in Praefecturis aliquot, ii qui Iudiciis praeficiuntur, Doctoris plerumque Iuris nomine fruuntur ac gradu, et qui tribunalium superiorum trium apud Anglos Iudices fiunt, Servientis ad Legem gradu, cum ut praevio, tum ut qui etiam semper retinetur gaudent. Unde Presbyteri Israel, ad praestantiores et eminentiores innuendos, in Sacris passim, usurpatur. Exodi c. 3. v. 16. et 18. Vade et congrega Presbyteros Israêl et dic ad eos. Et paulo post, Moses et Aaron venêrunt simul et congregârunt cunctos Presbyteros filiorum Israel, etc. Philo de Vita Mos. l. 1. vocat Δημογέροντας τȏυ ἔθνους, Presbyteros s. Seniores gentis: qui etiam l. περὶ τȏυ ἐξένηψε Νωέ, primum Abrahamum hac notione Presbyterum fuisie appellatum, docet. Cum enim Abrahamus dicitur Πρεσβύτερος, προβεβηκὸς ἡμερῶν, Presbyter aetatis provectae, Gen. c. 14. v. 1. et statim subiungitur, et Dominus benedixit Abrahae κατὰ παντὰ, in omibus: Is subiunctum hoc de benedictione, pro ratione capit cur Abraham Presbyter sit ibi dictus: Ε᾿πιφροσυν´ῃ γὰρ, inquiens, θεοῦ τὸ λογικὸν τῆς ψυχῆς μερος ὅταν εὖδια τεθῆ καὶ μὴ καθ᾿ ἕν εἶδος, ἀλλὰ κατα πάσας τὰς ἐπιβολὰς ἐυλογιςθῇ,πρεσβυτέρᾳ γνωμῂ χρώμενον, καὶ αὐτὸ δήπου τρεσβύτερόν ἐςι. Cum ex benignitate ac prudentia Divina vecte disponitur pars animae rationalis, nec unam modo, sed omnes benedictionis species accipit, Seniorum moribus et disciplina utitur, at que ita ipsa fu senior. Et demum, cum complures ante Abrahamum diutius multo vixisse ex Scriptura sit manifestum, neminem eorum advertit Idem dictum fuisse Gap desc: Hebrew s. Presbyterum, adeoque hunc eo nomine signanter vocitatum esse contendit, ob causam iam dictam, Unde et apud Isid. Hispalensem de Offic. Eccl. l. 2. c. 7. legitur, Presbyteros merito et Sapientiâ dici, non aetate Graeci corpora illa Presbyterorum s. Seniorum, quater ante, et multoties post legem, Γερουσίαν s. Senatum reddunt: adeoque tam Presbyterium quam Gerusia, ut prorsus Synonyma, Hellenistis in usu; licet nullibi habeatur illud apud LXX.nedum in Paganismi sermone ullibi sive Graeco sive Latino. Presbyterium item non raro Senatus vertitur, cui tamen, si strictius loquendum, potius Senioratus responderet. Consessus quoque Presbyterorum Gap desc: Hebrew et Συνέδριον dictus est; unde in Foedere utroque Synedrii vocabulum obvium, iuxta illud Salomonis, de Muliere forti. Prov. c. 31. v. 23. Nobilis in portis est vir eius, quando sederit in Synedrio cum Presbyteris etc. Quae vero non sic capienda, quasi numquam aliqui alii Presbyteri etiam civili hac notione ac ipsius Γερουσιας nomine venirent. Fuêre enim interdum, qui sic dicti etiam ex eo tantium, quod negotiis aliquot forensibus aut quasi lege sacrâ praestitutis, haud impares reperirentur. Sed ut plurimum ita se res habuit, ut Presbyterorum nomine sollenniter creati ac iuxta morem constituti, sive in Synedria cooptarentur et Iudices fierent, sive Iudiciariae potestatis capaces tantum redderentur, sive Theologiae aut partis eiusdem alicuius singularis Doctores (huiusmodi enim discrimen erat) ordinarentur, soli censeri solerent. Hinc duravit per Iudaismum Seniorum Iudaeorum, Cod. tit. de Iud. l. 15. mentio: uti et Syneariorum utriusque Palaestinae et Presbyteriorum, Cod. Theodos. l. 16. tit. 8. leg. 2. 13. 14. et 29. pro Primaribus aliisque Praefectis, qui utroque in Codice occurrunt etc. Vide de Iudicibus Hebraeorum plura hîc passim, inprimis in voce Iudicia, Presbyter, item Synedrium. De Iudiciis Atheniensium, diximus supra, in voce Dicasterium: addam hîc saltem coronatos eos fuisse, ex Aeschine in Tim. ubi Iudicibus coronas foisle ademptas propter impunitatem Timarcho datam, narrat: et ςεφανοῦν hinc pro δικάζειν usurpat. Nisi cum de capite cognoscebant, tum enim Rex cum Areopagitis, de istiusmodi causis iudicaturus, capiti coronam detrahebat. Poll. l. 8. De Iudicibus Ludorum s. Certaminum sacrorum, vide supra in vode Brabeuta. Apud Rom. Iudices a Magistratu, h. e. primum a Regibus, inde a Consulibus, postmodum a Praetoribus, ad quos Iurisdictio erat translata, dabantur, e Senatorum ordine. Erant autem Iudicia alia privata quae iniuriam privato civi illatam: alia publica, quae Rei publicae, vindicabant. In illis, si de iure actio esset, dabantur vel Arbitri, vel Decemviri vel Centumviri: si de facto, Recuperatores, qui de rebus reddendis vel recipiendis cognoscebant. Si de neutro quaestio erat, Praetoris Edictum interponebatur. Horum, sc. publicorum, dominus, post exactos Reges, Populus Rom. fuit, usque ad A. U. C. 604. erantque quaestiones, quibus ad Populum accusabat reum Magistratus, de Maiestate, parricidio, peculatu; de quibus iudicio Populi condemnati puniebantur morte, exilio, multâ. Et quidem perduellionis crimen, utpore maximum, Centuriatis Comitiis a Populo iudicabatur: cetera Comitiis Triburis peragebantur. Aut cum usus postularet, Quaesitores ex SC. creabantur, qui de crimine publico quaererent, vel Dictator vel Consules ambo, vel alter, vel Praetor, qui ita extra ordinem iussus est quaerere: usque ad A. U. C. praedictum, quo pro Quaesitoribus extraordinariis Praetores ordinarii creatri coepti sunt, qui suas quisque quaestiones quotannis sortirentur, Maiestatis, peculatûs, ambitûs, repetundarum; quibus quaestiones de falso, parricidio, sicariis, iniuriis, Sulla adiecit. Tum Praetor, quaestionem sortitus, exercebat eam cum Iudicibus selectis; Quaesitor editicius, cum editiciis Iudicibus. Sortiebatur vero Praetor Iudices ex decuriis, quas Praetores Urbani quorannis iurati conscribebant; et quia decuriae ex ordinibus iis, apud quos Iudicia essent, deligebantur, delecti Iudices appellati sunt, et ipsorum coetus Concilium; at qui primus ex ipsis sententiam ferebat, is Iudex quaestionis aut Princeps Iudicum vocabatur. Consistebat illud Concilium ex solis Senatoribus, usque ad Caii Gracchi Legem, qui Iudicia ad Equites transtulit; quo pacto et Decuriae et Concilium ex Equitum ordine desumptum, sicque universâ Reip. ratione perversâ factum est, ut Senatus dignitate solâ praestaret, Equaester ordo potentiâ, opibus, dominatione turpissimâ et superbissimâ regnaret. Florus l. 3. c. 13. Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax, quam ut Senatu regente provincias ordinis Equestris auctoritas saliem Iudiciorum regno niteretur. Sed haec ipsa in perniciem redibant --- Nam et a Senatu in Equitem translata Iudiciorum potestas, vectigalia, h. e. Imperii patrimonium supprimebat (quum enim publicani fere Equites essent et ad ipso Iudicia translata, facile erat suae societarti favendo, vel ludificare locationem, vel remittere, vel redemptionis parte relevare: atque tali coitione pecuniam publicam depeculari) et emptio frumenti ipsos Reip. nervos exhauriebat, ararium. Vide Stadium ad l. et de Iudiciariis Legibus, quibus idem divulsum a Senatu Equitem regnâsse, ait, c. praec. plura apud Liv. passim, Appian. Alex. Civ. Bell. l. 1. Plutarch. Gracchis, Ascon. in Div. Cic. Suet. Caef. c. 41. Alios, a quibus latius apparet, quantum e Rep. peritum sit istis legibus, quantumque turbatum saepius in Urbe concitaverint. Adde Sigon. de antique Iure Italiae etc. Porro Iudicum Decuriae cum tres essent, quartam Aug. addidit, ex inferiore censu, quae Ducenariorum vocaretur, iudicaretque de levioribus summis, Suet. in eo c. 32. Postmodum plures accessêre. Plin. l. 33. c. 1. Divo Aug. decurias ordinante, maior pars Iudicum in ferreo annulo fuit: iique non Equites, sed Iudices vocabantur --- Eorum non nisi quatuor decuriae fuêre primo: vixque singula milia in decuriis inventa sunt, nondum provinciis ad hoc munus admissis: servatumque in hodier num est ne quis e novis civibus in iis iudicaret. Ad quem l. Vide Dalechamp. sicut de aetate Iudicum. Casaub. ad Suet. ubi supra de loco et subselliis, infra in voce Subsellium, de vestitu C. Paschal. Coron. l. 9. c. 25. ubi explicat illud Claud. l. 2. in Ruf. Carm. 5. v. 85.Maerent captivae pellito iudice Leges etc.Addam saltem Editicios Iudices, quos non Quaesitor sortitus esset, sicut Delectos sed accusator edidisser, hinc iis a Cic. oppositos, non ex certis decuriis, sed ex omni populo sumi consuevisse, vide Stadium ubi supra, et alia hanc in rem infra, ubi de Iudiciis: ubi de Iudicum titulis supra itidem Celse natis rabulis tribus, literis A. C. NL. insignitis, infra in voce Tabula; de Comicorum veroTragicorumque poetarum, apud Vett. Iudicibus, infra in voce Tragaedia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.